# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 383

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/383
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/383

Sed divina sapientia abjectis hisce longe nobiliorem & fructuosiorem indidit facultatem medicam, ac magno pretio, labore & artificio comparandis. Norunt sane iu arte exercitati, simplicem aquam calidam, vel frigidam, lac, serum lactis, olea expressa, acetum, nitrum, terrea absorbentia, salia mineralia, ubivis reperiunda, optima adversus longos, graves atque rebelles morbos esse praesidia. OBSERVATIO. IV. Serenissimus Princeps, aetate florens, sanguine & succis Ea porae friplenus, vinum potens spirituosum liberaliter potarat, po-gido & vomitorio instera die corpus sub venatione ad sudorem usque largum veflammatio hementer commoverat, sicque aestuans & sitiens magnum ventriculi. cerevisiae haustum ingurgitarat, frigidae quoque aurae corpus exposuerat. Inde mox conquestus est de horrore languore, interno ardore, vigilia & inquietudine, cum vomendi conatu. Medicus accitus, tertianam intermittentem, tum popularem, subesse ratus, porrexit vomitorium, ex tribus tartari emetici granis. Hoc assumto ter vomuit maxima cum anxietate, quae certis intervallis ita increvit, ut nullibi subsistere ac detineri posset. Aderat praeterea virium prostratio maxima, ut non sine animi defectione erectus esse posset, pulsus emicuit languidus, irregularis, interdum celer, ex ore spiravit halitus mirum foetidus, mens tamen exacte sibi constitit. Nocte mortem antecedente incessit ipsum horror ingens ac frigus, accesserunt convulsiones & septimo die syncope quasi correptus obiit. Sectum est post mortem cadaver, in quo ven384 SEcr. II. Cae. III. De febre stomachica inflammatoria.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
