Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 389
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. ANGINA. THESES PATHOLOGICAE. Ngina est inflammatio faucium, juncta cum ardente do Aginae desilore, tumore, rubore, respirandi vel etiam deglutiendinitio, difficultate &febre, orta a sanguinis, vel seri viscidi acris, in sanguineis, vel lymphaticis tubulis stasi, periculi non expers. II. In dignotione hujus morbi, locus ubi consistit, inpri- Seder. mis notandus. Est autem sedes in faucibus maximeque iis partibus quae pharyngem &laryngem occupant &constituunt. Heic occurrunt plures numero &maximi usus ac sensibilioris indolis partes. Radix scilicet linguae cum osse hyoides, narium foramina in os hiantia, oesophagi initium, musculi pharyngis, item laryngis interni &externi, quorum numerantur tredecim, glandulae porro majores &minores, tonsillae, musculi maxillas moventes, vasorum sanguineorum &lymphaticorum, nec non tenerae nervorum propagines. §. III. Prout igitur inflammatio alias atque alias ex his par Est vel. tibus tangit &occupat, gravior, vel levior est, &varia etiam interna. sortitur nomina. Nimirum vetustissima est distinctio anginae xtrrus. genegeneralis in interiorem &exteriorem, sive manifestam &occultam.