Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 392
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc multum utique ab ipsa discrepat levior inflammatio colli &internorum in faucibus, cum tumore &dolore glandularum, quam nostri dicunt, die boͤsen Haͤlse, quae frequens admodum est scorbuticis, nec non si malum contumax cum erosioVera quoque &interna angina ne, lue venerea affectis. discernenda a solennibus feminis hystericis &hypochondriacis spasmis, qui faciem constringunt &respirationem aeque ac deglutitionem reddunt difficilem. Hi enim sine febre sunt, mox remittunt atque recedunt atque etiam discuti possunt facile. Demum angina differt ab ardentibus illis &dolentibus in lingua pustulis, quas dicunt aphthas. Etenim in angina dolor &ardor latius sese diffundit &vicinas partes simul in consensum trahit; aphthae vero certas duntaxat partes afficiunt, quibus pustulae cum dolore &rubore insident, neque tam familiarem habent comitem febrem, quam angina. §. VII. Causa igitur anginae proxima stasis, vel quandoque congestio seri inflammatoria in faucium internis eveniens. Ad hanc autem inducendam faciunt multa. Scilicet observatione constat, eandem frequentius incurrere, quibus evacuationes sanguinis spontaneae per nares, uterum, haemorrhoides, aut lochia, suppressae, aut omissae artificiales, per scarificationes, vel venarum sectiones. In his certe promta ipsius genesis post impensiorem sanguinis commotionem, sive per potum spirituosum inebriantem, sive per validam corporis exercitationem, vel etiam nimiam vociferationem, praesertim in aere frigido factam. Observavi quoque a sumto fortiori fudorifero, admisso mox aere frigidiori, item a balneo nimiscalido, post haustum potus frigidi, inflammationis anginosae initia, quae tamen adhibitis congruis internis &externis, feliciter mox discussa. Neque minus frequens anginae generatio admissis in fauces acribus, fibras vasaque irtitantibus impensius &constringentiitized gentibus.