Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 396
Unproofread scanNot analysed yet
Inter eos qui spernunt, potissimum Tulpius lib. I. obs. EI. hanc ob causam, quoniam sanguis eadem attrahatur ad locum per se angustum &facile suffocatio inducatur, saepius ab ipso annotata. Alii, uti Zucutus Lusitanus Hist. Med. princ. lib. I. hist. LXXVI. Joh. Stephanus in Hippocr. de struct. hom. Trallianus &Freind in lib. epid. sectionem venarum jugularium externarum, praesertim in malo desperato, sique praesens est strangulationis periculum, mirifice commendant. Sunt porro qui scarificationem dilaudant, in nucha &mento, ut Platerus lib. II. pag 395. Amatus Lusitanus Cent. III. curat. XXIIX. Zacutus Lusitanus in prax. admirand lib. IV. quaest. LIV. circa laryngem Riolanus in enchirid. anatom. lib. IV. p. 385. Hirudinum appositionem pone aures atque in cervice Capivaccius &Hollerius malunt. praecipiente eodem HippocraRost sanguinis missionem, te, aperienda alvus, quo etiam hujus beneficio humores versus inferiora trahantur &evacuentur. Sed his minime acriora, neque cathartiea, in forma pulveris aut pilularum, sed mitiora, &quidem liquida, conveniunt. Vt vero una, quod dicunt, fidelia duo dealbentur parietes, ac non modo superflui humores detrahantur, sed &acres falsi contemperentur, utilissimum erit, decoctum ex mannae unciis duabus, nitri antimoniati drachma una cum dimidia &seri lactis unciis decem. Si autem per os nihil ingeri potest, enema injiciendum ex lacte, melle, oleo amygdalarum dulcium &sale communi ac nitro. §. III. Evacuatis sic tam sanguine superfluo, quam humoribus impuris, opera danda, ut humor sanguineus, vel serosus, tubulis impactus, resolvatur &discutiatur congruis remediis, tam internis, quam externis, &febrilis aestus simul contemperetur. Hunc in finem per quam conducibilis frequens usus mixSecr. II. Ga. IV. De Anginae. mixturae diaphoreticae &leniter anodvnae ex aquis antispasmodicis &diapnoicis, florum sambuci, tiliae, primulae veris, acaciae, galegae, herbae cardui benedicti, scordii, cum diascordio Fracastorii, antimonio diaphoretico, lapide prunellae, aceto quoque &cancrorum lapidibus, nec non sirupo papaveris rhoeados.