# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 398

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/398
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/398

ET OBSERVATIONES CAVTELAE CLINICAE. In angina sanguinea & corpore plethorico, omnium Nam si in primo per sanguinis missionem succurrendum. ullo morbo, certe in hoc, a praesentaneo periculo ipsius mortis liberat. Sed momentosa & praeceps est juvandi occaSi vero Optimum auxilium ex sectione jugularium. sio. hanc instituendi copia deficit, aperiendae sublinguales, ita tamen, ut prius secetur brachialis. Et quando angina sanguinea accedit febri ardenti & Hungaricae simulque phrenitidis metus est, vires tamen imbecilles largiorem sanguinis subtractionem non ferunt, cito sublinguales tantum aperiendae. Quando autem ab acrimonia caustica nervosis faucium & laryngis tunicis inhaerente hoc vitium oritur, neque manifesta adest sanguinis redundantia, indicatur potius scarificatio in cervice & mento, vel hirudinum appolitio. Vbi etiam in cacochymicis & phlegmaticis, a copia seri viscidi, fauces & externas colli partes obsidet tumor cum dolore & leni inflammatione, praeferenda venaesectioni, scarificatio, in nucha & scapulis. II. In usu externorum attendendum merito ad diversa inflammationis in faucibus genera & singulis accommodata opponenda. Itaque in omni faucium inflammatione dolorosa & ardente, julepus rosarum cum nitro & momento camphorae, deglutitus, eximie conducit. Gelatina quoque cornu cervi rite parata, cum albumine ovi probe depurata ac succo pomorum Chinensium, nec non saccharo condita, iterato sumta, egregie levat. Si autem fauces arent, ardent, lingua tumet & respirationis aeque ac deglutitionis difficultas est, linctus parandus, ex albuminis ovi in aquam quassati unciis binis, aquae rosarum uncia, sirupi granatorum, diamoron ana uncia dimidia, salis prunellae granis duodecim, cui, pro circumstantiarum conditione, viginti vel triginta liquoris anodvni guttae indendae.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
