Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 40
Unproofread scanNot analysed yet
sangvinis missionem, quae in principio, meo &aliorum Medieorum iudicio, summopere fuisset necessaria, instituere nolui, &nil nisi analeptica &temperantia, cum leniter diaphorericis suasi. Aderat quidem quotidie symptomatum ad sex vel septem horas remissio, sed totalis virium prostratio pessima ominabatur, ideoque capitalem fore morbum praedixi, aegro etiam elapsis aliquot diebus, ipso sub paroxysmo, obeunte. Epicrisis, Quamvis specifica antifebrilia, quorum potissimum cortex chinae, nec non reliqua quae mera adstrictione agunt, martialia scilicet, cortex fraxini &Hartmanno familiaria aluminosa, in moderandis, vel plane sedandis febrilibus motibus, non contemnenda prudenter usurpata polleant efficacia; nihilominus tamen ego nunquam non gravissimam inde notavi noxam, in corporibus plethoricis, spasticis obnoxiis vehementioribus stricturis, hypochondriacis &hystericis, &ubi nondum humorum acrimonia emendata, nec aestus mitigatus. Tanto vero magis cum cautione danda sunt senibus, quanto maior in his utplurimum humorum spissitudo &crassities, alvi obstipatio, immo haud raro sanguinis redundantia.