# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 401

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/401
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/401

In aphthis infantum, quae linguam cum dolore & ardore obsident, ad hunc mulcendum nihil utilius, quam pustulas subinde illinire cremore lactis Interdum etiam expedit ad picum tantillo nitri imbuto. tuitam colliquandam & arcendum nimium affluxum applicare vitriolum album, in aqua pluviali, vel melius rosarum, aut storum sambuci, liquatum. §. IIX. Demum ne faucium inflammatio, quod haud raro acciRecidiva arcenda. dit, repetat, vitanda cum cura omnia, quae ad inducendam eam facere supra diximus. Potissimum perspiratio custodienda, ac inprimis caput, cervix & collum ab omni refrigeratione defendere ex usu est, ne humores & acris per poros difflanda materia ad interiora agantur ac in molli faucium substanCavendum quoque ab omnibus quae succos tia subsistant. impensius exagitant, maximeque ab impensiori vociferatione, qua humorum affluxus ad superiora allicitur. Si corpus plethoricum, tempestiva sanguinis missio instituenda, & minus rite succedentibus haemorrhagiis spontaneis, ut eaedem in ordinem redigantur, videndum. Neque minus subinde alvus subducenda, quo & impuritates expurgentur & congestorius versus superiora motus intercipiatur. ENAREc e (Hessm. Sist. T. IV.)

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
