Latin
OBSERVATIO. I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 403
Unproofread scanNot analysed yet
His non modo singultus sedatus, sed &materiae serosae per alvum excretio revocata, cum summo aegrae levamine, quae successive postea ad sanitatem rediit. Epicrisis. Memorabile omnino, quod faucium inflammatio, pituitoso ac seroso alvi fluxu fuerit soluta; quod hujus adstrictio praepostera gravia induxerit pathemata &quod haec revertente illo exspirarint iterum. Sed saepissime in inflammatoriis faucium affectibus, oesophagus, quin ipse ventriculus, affligitur, ita, ut eadem quasi labe eadenque vitio laborare videantur. De aph this saepius notavi, quod eaedem oesophagum &ventriculum obsederint. Id enim factum fuisse, ardor, per totum oesophagitractum uqsue ad praecordia excurrens, Tum etiam aegri salsa. acria &calida plane non prodidit. ferre potuerunt, sed decoctum hordei, avenaceum, raparum exsiccatarum, infusum theiforme cum lacte, ex usu fuerunt, hisque assumtis, ardores, siccitates &dolores anxii circa praeVicissim vidi, ex ventriculo, in ardentibus cordia sublati. febribus, a venenis, aut acrioribus purgantibus inflammato, inflammationem ad fauces &laryngis musculos fuisse propagatam. Hinc manet utique firmum, in faucium orisque affectibus, praesertim si pituita viscida, crassa fuerint obsessae, laxantia praesentaneam exserere opem.