Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 405
Unproofread scanNot analysed yet
Potui dedi lac, cum dimidia parte aquae hordei, sive ptisanae remixtum, adjecta debita quantitate nitri &sirupi violarum, quod copiosius hausit &frequenter ore continuit. His brevi malum discussum. Ad arcendam autem crebriorem recidivam, dedi consilium, ut aquas Spadanas, vel Selteranas cum lacte per mensem &ultra biberet, "idie mane fauces gargarisando elueret, vel cum aqua sic dicta sclopetaria, vel decocto ia: plantaginis ex vino. Epicrisis. Promta tumoris &affectus anginodei genesis, quando compages fibrosa, glandulosa &tubulosa faucium debilitata &tono privata, quod heic factum per falivationem mercurialem. Quare qui semel, vel iterum ejusmodi tumore laborarunt, qui non statim congruis praesidiis atque regimine discussus, ex facili postea, per nimiam vocis intensionem, animi affectum, vinum copiose haustum ac frigido-humidum aerem admissum. idem malum rursus nanciscuntur. Optime autem ejusmodi recidivae praecaventur, quando malum primum statim recte perfanatur penitusque tollitur, ne partibus labem inferat, aegre emendandam.