Latin
CAPVT. V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 407
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT. V. FEBRE PHRENETICA. SIVE PHRENITIDE THESES PATHOLOGICAE. Vlla inflammatio, sive particularis febris, tam magni iu Phrenitidis medicina momenti, quam quae in parte omnium nobi- defuitio. lissima ipsiusque animae rationalis domicilio, cerebro, confistit, &tam omnem rationis usum evertit, quam praesentaneum vitae periculum intentat, ac Graeco nomme audit phrenitis. Est igitur haec phrenitis febris acuta inflammatoria, orta à nimia sangninis congestione, ejusdemque intercepto, per minimas potissimum nembranarum, cerebri arteriolas, transitu; juncta cum magno aestu, delirio atque vitae discrimine. II41 Signa imminentis plireneticae affectionis sic exacte &Signa sutucompendiose exhibet Tradianos. libI. cap. XIII. phrenidom? ra inquiens, futuram vigiliae potissimum continuae &intensae somnique turbulenti praecedunt, aegri exsiliunt &somni rum imaginationibus detinentur, &facile eorum quae dicuntur obliviscuntur; si respondent, ferociores ac iracundiores, quam prius, apparent, pulsus habent parvos &duros atque occipitio frequentius indolescunt. Si affectus increverit, fixioribus oculis cernunt eosque rubentes habent, nec non lacrymae ex utrisque fluunt. Praesentis autem indicia &pathemata omnium optime ex Veteribus consignavit Caelius Aurelianus lib. I. cap. II. pag. 12.