# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 407

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/407
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/407

CAPVT. V. FEBRE PHRENETICA. SIVE PHRENITIDE THESES PATHOLOGICAE. Vlla inflammatio, sive particularis febris, tam magni iu Phrenitidis medicina momenti, quam quae in parte omnium nobi- defuitio. lissima ipsiusque animae rationalis domicilio, cerebro, confistit, & tam omnem rationis usum evertit, quam praesentaneum vitae periculum intentat, ac Graeco nomme audit phrenitis. Est igitur haec phrenitis febris acuta inflammatoria, orta à nimia sangninis congestione, ejusdemque intercepto, per minimas potissimum nembranarum, cerebri arteriolas, transitu; juncta cum magno aestu, delirio atque vitae discrimine. II41 Signa imminentis plireneticae affectionis sic exacte & Signa sutucompendiose exhibet Tradianos. libI. cap. XIII. phrenidom? ra inquiens, futuram vigiliae potissimum continuae & intensae somnique turbulenti praecedunt, aegri exsiliunt & somni rum imaginationibus detinentur, & facile eorum quae dicuntur obliviscuntur; si respondent, ferociores ac iracundiores, quam prius, apparent, pulsus habent parvos & duros atque occipitio frequentius indolescunt. Si affectus increverit, fixioribus oculis cernunt eosque rubentes habent, nec non lacrymae ex utrisque fluunt. Praesentis autem indicia & pathemata omnium optime ex Veteribus consignavit Caelius Aurelianus lib. I. cap. II. pag. 12.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
