Latin
CAPVT. V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 409
Unproofread scanNot analysed yet
Et haec omnino ita esse veramque phrenitidis sedem in cerebro consistere, testatum facit uberius sectio eadem defunctorum. In his quippe vasa, tam durae matris cum sinibus suis quam piae meningis, mirum distenta &grasso coagulato cruore farta, ipsae membranae aridae &exsiccatae, ut pia mater facillime a cerebri cortice separari queat, reperiuntur, &praeterea medulla cerebri multo seroso humore perfusa comparet. Id quod pluribus confirmant Blancardus in anat. pract. obs. III. Schenckius dib. I. fol. 64. nec non M. N. C. Dec. II. A. V. obs. LXII. Inter antecedentes causas recte Caelius Aurelianus I. c. Causae amocedentes. refert vinolentiam, vel vigiliam, aut jugem in sole moram, mentem natura mobilem, iracundiam, caput per literarum disciplinas debilitatum, aetatem juvenilem. Et certe ad phrenitidem disponunt omnia, quae caput debile ac imbecillum reddunt, ut deinde in ipsius vasis facile fieri possit sanguinis &humorum mora, nec non quae sanguinem, crassum praesertim &copiosum, ex partibus inferioribus impetuose ad caput agunt ac congerunt. Hinc observatione medico-practica constat, ad deliras ejusmodi febres admodum esse proclives, qui diuturna moestitia, cura, studiorum &meditationum profundiorum intemperantia, mentem nimis fatigant, qui vegeti aetate, constitutione melancholico cholerici, saepius animo per iram aut odium moventur, desideriis vehementioribus jactantur, vigiliae, inquietudini, crapulae ex cerevisiis liberaliter lupulatis, vel vino dediti, qui veneri litant, sedentariae vitae motus &exercitationis experti indulgent, &ob pravam victus rationem, &copiosum, &impurum sanguinem, in venis alunt. Hinc porro per experientiam in comperto est, a cessante consueto, vel etiam repente suppresso haemorrhoidali fluxu, emanente quoque aut cohibito mensium, nec non in puerperis lochiorum profluvio, promtam Fff esse, (Hossm. Syst. T. IV.) esse, praesertim alvo simul adstricta, phreneticarum affectionem genesin. Tum enim ob stagnationes sanguinis in abdominis visceribus, in nervosis partibus spasticae suscitantur stricturae, quae inaequalem reddunt sanguinis circuitum &faciunt, ut is cum impetu aliorsum ruat ibidemque nimium congeratur. Demum phrenitis etiam haud raro inducitur per violentiam externam.