# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 411

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/411
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/411

petechiis, variolis, catarrhalibus malignis, potissimum castrensibus & omnium maxime Hungarico morbo, praesertim male tractatis, phrenitis accedat in statu & mortem inferat. Scilicet supervenire solet circa dies criticos, cum rigore, tremore artuum, praecordiorum tensione, externorum refrigerio Sed & urina tenui, vel parcius, vel effuse nimis fluente. quia ob morbum praecedentem & diuturnas vigilias fractae jam fere penitus vires & tonus quoque vasorum membranarum cerebri nimium labefactatus, stases fiunt in ejus vasis ex sanguine irresolubiles, quas tertio plerumque die mors excipit. VII. Licet autem phrenitis saepius in maniam transeat, veteDiffert rum etiam, Hippocratis, Caelii Aureliani & Aretaei testimonio, mania. qui illam ob id cum hac plerumque conjungunt, vel plane confundunt; ambo tamen multum discrepant. In phrenitide enim semper adest febris, cum pulsu celeri, duro ac parvo, delirium quoque non intermittens prorsus, sed tantum subinde remittens, quo tempore oblivio est omnium quae sub delirio contigerunt. Sed mania chronica est passio, sine febre acuta, licet cum pulsu praeternaturali, duro & inaequali, quandoque parvo, quandoque magno & celeri. Habet quoque maniacus furor sua intervalla, junctus est ordinario cum magno fastu, ira & odio adversus amicos atque propinquos, & paroxysmo cessante, exquisitam utplurimum memoriDein-a levi deliam omnium quae anteacta habent maniaci. ceps phrenitis etiam differt a leviori illa mentis alienatio-vio in post ne, quae in acutis febribus, ante expulsionem criti & acutas. cam eam exanthematum non raro observatur. Nam haec facilius transit, neque etiam urinas tenues aquosas, vebrigorem & refrigerationem partium externarum habet comitem. Neque minus, quandoque post declinationem febris acutae, observatur per aliquot dies, aut hebdomades, quaedam desipientia & mentis inconstantia, a phrenesi diversa, quae propter summam virium & cerebri ex perpesso morbo debilitatem oritur, & redeuntibus viribus, vel sponte cessat, vel congruis praesidiis facile iterum penitus discutitur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
