# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 412

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/412
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/412

CVRATIO. L p. Quum gravia illa & exitialia pathemata, quae phrenitidi juncta, a meningum inflammatione, ceu causa proxina dependeant; prima utique & princeps medentis esse debet intentio, ut haec in praeservatione arceatur & in curatione removeatur. Hujus autem causa quum sit sanguinis in vasculis meningum alibi stasis, alibi cum dolore, tensione spastica & ardore, celerrima trajectio; ipsa certe sana ratio dictitat: ea remedia, quae effrenem sanguinis impetum ad caput sistunt, ibi congestum derivant, subsistentem expediunt atque discutiunt & meninges spasmo constrictas relaxant, omnium esse, ut ita loqui liceat, indicatissimaJam in phrenitide, & curanda, & praeservanda, principem merito locum obtinet, communi Veterum & recentiorum omnium consensu, sanguinis missio, quam etiam circa affectam partem instituere praecipiunt omnes. Tralliano olim & Arabibus frequens jugularis venae sectio, quae nostris temporibus perperam exolevit. Nam per experientiam in comperto est, hanc in omnibus capitis a sanguine congesto & stagnante oriundis passionibus, aliarum venarum incisioni longe multumque esse anteferendam, eo quod haec vena jugularis externa, SECT. II. Cia. V. De febre phrenetica. terna, cum interna, ex arteriis carotidibus & vertebrasibus cerebri proxime sanguinem derivat atque deducit. Nec difficilis adeo & periculosa, ut vulgo putatur hujus venae incisio, sed constricto tantisper fascia commoda, ut turgeat vena, collo, facili negotio instituenda. Deinceps magni aestimatur a Medicis in hoc & aliis capitis morbis venarum sublingualium sectio. Inprimis Ammannus in paraen.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
