# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 418

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/418
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/418

In Polonia frequens est delirium phreneticum, melancholicum & maniacum ob latentem plicam, hacque erumpente insania cessat. Hinc optimum consilium plicae egressum elicere, quem in finem usurpare suescunt decoctum ex musci clavati manipulis binis, in duabus aquae mensuris decoctis. Quo dum bis quotidie caput & crines abluunt, intra hebdomadis decursum prodire solent cirri, delirium discutientes. Non raro etiam abscissam plicam sequitur crudelis capitis dolor, quem excipit phreneticus furor cum febre ipsaque mania, quae tamen usu decocti, vel linimenti ex musco clavato in M. N. C. Dec. I. Ann. II. obs. LIV. descripti, plicam revocantis, promte iterum abigitur. Cavendum autem, sicut in omnibus inflammationibus, sic etiam in phrenitide ab acribus & commoventibus, liquoribus spirituosis, a motu animi & corporis fortiori, immo ab omnibus, medicamenta sint, sive alimenta, quae sanguinem in praeternaturalem motum ciere valent. Inprimis nullo modo ad iram irritandi aegri & ob id arcendi ab iis, à quibus laesi & quos ferre nequeunt, domestici sint, sive alieni. Opiata & narcotica absint penitus, praesertim ubi vires jam imbecilles. His enim deliria quandoque in febribus induci testatur experientia. Perite hinc monet Tuallianus l. c. si vires, inquiens, imbecilles fuerint, tunc maxime vitabis, ne quid torpori somnoque inducendo inc mmodum exhibeas. Nam in his, qui infirmas vires habent, non mediocris noxo taltum potionem comitatur. Vesicantia etiam, nonnullis solemnia in phrenitide improbo. Nam cantharides acri quo pollent stimulo strictas jam & tensas spasmo membranas irritando, delirium augent & convulsionem facile accersunt. Testatur id diserte BagliSEcT. II. CAP. V. De febre phronotica. Baglivus, lib. I. prax. pag. 102. ita scribens: in aere Romano, per adhibita viris vesicantia plures vidimus mortuos, ac sanatos. Proficere autem magis feminis, qum viris, vidimus. Et paullo post sic pergit: delirantibus cum febre acuta, lingun arida, indiciis magnae viscerum instammationis, si applicentur vesicantia, omnes fere in pejus ruunt, & magna ex parte meciuntur connulsi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
