# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 420

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/420
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/420

OBSERVATIO. II. In puerpera tenera, ad iracundiam prona, cerevisiae & vini potui assueta, restitarat penitus post partum lochiorum fluxus, cum virium ingenti debilitate, ardore, praecordiorum anxietate & spirandi angustia. Medici igitur ad provocandum sanguinis profluvium pulverem ex myrrha, flavedine corticum aurantiorum, lapidibus cancrorum, succino & oleo cinnamomi propinarunt, ac praeterea sal volatile cornu cervi, in aqua cinnamomi solutum, dederunt. Sed his nihil aliud effectum, quam ut anxietates praecordiorum ingravescerent, urina supprimeretur & alvus dura ac tensa dimitteret plane nihil. Quin post sex dierum pervigilium, oculi fulgidi & facies rubicunda delirium nunciarunt, quod etiam paullo post successit, tanto cum furore, ut aegra e lecto surgens in plateam excurreret, nullumque frigoris sensum experiretur, sed potius in extremis intense caleret, licet hiems tum regnaret algidissima. Accitus hinc alius Medicus, qui venam in pede pertundere jussit, interius dedit in emulsione seminis papaveris albi pulverem ex nitri drachma, camphorae, theriacae caelestis ana granis sex, in quatuor doses divisum & exterius temporibus admovit epithema nostrum cephalicum. His aegrae placidus somnus conciliatus, cum sudore largo, ex quo expergefacta, de languore & debilitate maxima est conquesta, Sacr. II. Cae. V. De febre phreneticae. questa, fudor autem ille per totam hebdomadem manavit, sub quo ipsi liberali manu potuidatum decoctum cornu cervi cum succo citri. Sic periculosum hunc morbum evasit quidem, sed remansit lenta febris post puerperium, quae inordinato victu sustentata & adaucta, tandem degeneravit in hecticam, quae circa aequinoctium autumnale attulit mortem. Epicrisis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
