Latin
OBSERVATIS. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 422
Unproofread scanNot analysed yet
Aegrum vero a primo morbi initio afflixerunt vigiliae assiduae, sitis intensa, corpus sudore diffluit, jactatum anxietate perpetua ac inquietudine, eademque pathemata perstiterunt jugiter, licet purpura esset expulsa firmamque in cute servaret stationem. Nono die data a Medico ad quietem conciliandam medicina. opii contagium haud obscure prodens; perstiterunt tamen anxietates &corporis jectigationes &aeger subinde delirare Accidit postea, ut, cur visus, absurda nonnulla loquutus. nescio, vehementius animo commoveretur aeger, quo in furorem per intervalla delirium erupit. Ad quod componendum Medicus alius accersitus undecimo morbi die venam secare jussit, emissis decem circiter unciis. Inde primum quidem somnus inductus, sep post hunc plane furere coepit aeger, ut vix ab aliquot viris in lecto continere posset, omnia discerperet &domesticos, parentes atque agnatos, diris verbis, quin verberibus exciperet, donec vigesimo primo die mors miseriarum faceret finem. Epicrisis. Pervenit ad nos tristis haec historia, eo ipso tempore, quo haec de phrenitide tractatio typis exscribebatur, quam non levibus causis inducti heic inserendam duximus. Luculentum autem praebet exemplum, quomodo ex praepostera medicatione, regimine nimis aestuoso externo &internis calefacientibus, exanthematica alias benignae indolis materia, ma ignam &subtilem in intima membranum cerebri penetrantem induere possit naturam, ad delirium atrox, maniae tantum non aequale, inducendum, praesenim ubi cerebrum jam jam tum imbecille. Dictum igitur hoc sibi putent, juniores inprimis Medicinae Practici, ne unquam in exanthematicis, etiam purpura, calido regimine &calefacientibus pharmacis, suos excipiant, vires pessundent, morbum exasperent &truculenta inducant pathemata.