# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 423

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIS. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/423
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/423

Deinceps venaesectio undecimo morbi die largior, levamen afferre potuit nullum, ut potius, uti subinde observavimus, detrimento fuerit. Nam in principio quidem, si vires adhuc valent & corpus sanguine redundat, tutissimum & efficacsssimum praesidium est utique; sed ubi vires ob morbum, vigilias & praeposterum calidum regimen calidaque pharmaca exhaustae sunt; rejicienda largior subtractio, quippe quae vires longe magis prosternit, ad vincendam morbi causam tamen necessarias. Recte ob id monet Sydenham in opp. phreneticis & maniacis, plus interdum succurrendum esse analepticis, quam sanguinis missioneQuod si tamen sanguis in cerebri vasis subsistens ventilationem poscit, satius est, ut eidem proxime per nares procuretur exitus, eo quod ex anatomicis notum est, quod internae carotidis ramus per os cribriforme, unacum nervo olfectorio, ad pituitariam narium tunicam fertur. Hinc ego saepius cum fructu, ad phrenitidem arcendam, stilo in nares provide, sed alte intruso, stillicidium elicere jussiOBSERVAIO. IV. Virgo tenera & in iram prona, septendecim annorum, Delirium fluxu febrem incurrit pleuriticam, cuipost phrenia parciori mensium accessit phrenitica. Liberata tamen a mortis periculo libe-tidem sanarali narium stillicidio; sed restitit postea mentis alienatio & tum. phantasia corrupta, ut interdum angore ac moerore afficeretur, interdum furore percieretur, cum crebris tensivis artuum tractationibus. Ego in confilium vocatus suasi Selteranarum cum lacte potum ad mensem cum balneo aquae dulcis. Peracta hac cura, pro potu dedi decoctum hordei amygdaladalatum, cum nitro & saccharo conditum, quod largiter bibit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
