Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 425
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc datum consilium, ut Schvvalbacenses aquas biberet, per mensem, &postea per quatuordecim dies balneo uteretur ex aquis Schlangenbadensibus, quod etiam tam feliciter cessit, ut sanus, &corpore, &animo, domum rediret. Vt autem integritas haec servaretur, suasis Medici abstinuit postea a cerevisia gravi lupulata, ac ptisanam ex hordeo cum radice scorzonerae loco ordinarii potus bibit, mane etiam usus infuso theiformi cum lacte, cui subinde nitrum inditum. Epicrisis. Quam noxia post cibum sit ira, ex his uberius patetAc uti verum omnino est tritum: ira furor brevis, sic etiam in dispositis ira in febrem facile degenerare potest furibundam. Patet dein quam utilis sit humectantium &diluentium potus, ut recte adhibituis, curationis punctum absolvat fere omne. Porro notandum, ad abigendam insaniam, multum conferre itinera, ob loci, aeris &personarum invisarum mutationem corporisque motum. Multum vero etiam praestat, recte jam notante Hippocrate, aetatis mutatio, ut sponte saepe, post vigesimum primum aetatis annum, ejusmodi capitis morbi discedant.