# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 426

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/426

Nulla febris inflammatoria est, quae omnis aetatis, sexus & temperamenti hominibus, in frigidis, aeque ac calidis, & temperatis regionibus degentibus, adeo infesta est, & quae etiam simul plures ob aeris inaequalitatem & intemperiem epidemice corripit, quam quae in thorace sit, sive in ipsis pulmonibus, sive in musculis intercostalibus, tam internis, quam Prout autem inexternis, pleura nervosa interius cinctis. flammatio in thorace partibus insidet diversis, varia non modo accipit nomina, sed & symptomatibus, eventu & curandi ratione, plurimum differt. Veteres quidem, accurata anatomica partium cognitione destituti, subjectum pleuritidis & peripnevmoniae esse putarunt pleuram, & ob id omnem ferè thoracis inflammationem dixerunt pleuritidem. Hippotrates tamen distinctionem jam fecit inter pleuritidem & peripnevmoniam. Quo forsan omnes fere prisci & medii aevi, quin superiori adhuc saeculo Medici, inducti, ut in peripnevmonia pulmones, in pleuritide autem vera hos plane non, sed tantum pleuram cum musculis quos succingit affici, asseruerint. Falsum autem esse hoc assertum & pleuriticum malum omnino etiam in pulmonibus consistere, pluribus & momentosis rationibus docui in dissertatione de pleuritide & peripnevmonia. Validissimum enim est argumentum ex sectione pleuriticorum, quam Petrus Servius teste Welschio Dec. I. curat. IV. Romae in nosodochio ad S. Spiritum, vel in trecentis instituit, & semper lobum pulmonis infectum materiaque repletum conspexit, pleura aut nihil omnino ad sensum vitiata, aut leviter tantum quodammodo inquinata. Hinc, mea quidem sententia, ita sedes diversa inflammationis in thorace determinanda, ut si externas tantummodo partes occupo emerSucr. II. Cae. VI. De febribus pnevmonitis. emergat pleuritis spuria, si membranosae pulmonalis substantiae superficiem, instar erysipelatis prehendat, pleuritis sit vera, & ubi altius in ipsam pulmonum substantiam descendat, gravior sit atque profundior, peripne vmoniam excludat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
