# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 427

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/427
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/427

§. III. Hae igitur inter se dissidentes inflammationum in tho- Signa pleusiurace species probe sunt discernendae a Medico, per notas vitidis riae. quasdam essentiales & characteristicas, jam sigillatim comIn pleuritide quippe spuria dolor est valde memorandas. acutus & pungitivus lateris, qui etiam tactu augetur, decubitus in latere affecto difficilis, tussis sicca, sine ejectione materiae pituitosae, vel cruentae, dolorem tamen, si valida est, exacerbans. Juncta etiam simul est febris, cum pulsu subduro, depresso & frequente. Causam deinceps ipsi praebet non tam sanguinis, quam potius seri acris stasis, in finibus arteriolarum & venularum arygae connexarum, nec non tubulorum lymphaticorum, in pleura, vel etiam periostio costarum, ubi sensus adhuc est acutior. Hinc nihil aliud quam rhevmatismi species, & ob id familiaris illis, qui catarrhis, doloribus rhevmaticis, arthriticis obnoxii sunt, vel hemicrania subinde vexantur, praesertim si ex aere nimis calido in frigidum, vel contra, tempore potissimum vespertino, concedunt. Neque ea propter sanguinis missionem poscit, nisi eminens admodum urgeat plethora, sed sola diaphoresi & auctiori perspirationis successu, mox & facile iterum, circa septimum plerumque diem, solvitur ac periculi expers est. Pleuritis vera inflammatio est sanguinea, a stasi sangui-Pleuritidis verae. nis in vasculis vasorum bronchialium, quae superiori saeculo detexit Ruyschius, & quae tantummodo nutritioni membranarum, vesicularum & vasorum, pulmonum compagem constituentium, serviunt. Atque adeo principaliter ipsi pulmones sunt affecti, sed quoad partem tantùm externam superficia: Hhh 3 Digi ficialem. Et hinc est major quam in spuria spirandi angustia. sputum eruentum & quod expectoratione morbus solvatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
