# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 428

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/428
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/428

Febris etiam juncta utplurimum, sed magis acuta ac in spuria, adsunt quoque dolores, sed non tam acerbi, nec tactu exacerbandi, in latere affecto. Trahitur enim simul in consensum pleura thoracem investiens, tum quod exterior pulmonalis membrana pleurae soboles, tum etiam quod in plurimis hominum pulmones in alterutro minimum latere pseurae annati atque concreti sint. In peripnevmonia dolor est magis tensivus, obtusus, prefforius, quam acutus & ad dorsum usque & scapulas propagatur. Sed major spiritus difficultas, anxietas, & aegra expectoratio, qua sputum varii coloris ex imo ducitur. Nam in hac vasa pulmonum ipsa, quae sanguinis cursum ex uno cordis ventriculo in alterum absolvunt, affecta & sanguine crasso, in solidescentem naturam abeunte, farcta sunt atque obstructa. Quare majori stipatur periculo & facile quos corripit necat, praesertim si senes & tempestiva sanguinis omittitur ventilatio. Interim licet Veteres minus exacte distinxerint thoracis inflammationes; quia tamen frequentissimus fuit morbus ubi vixerunt prisci illi medicinae principes, Trallianus, Aretaeus, Caelius Aurelianus & reliqui, ex ipsis morbi symptomatum historia accuratior peti potest, quam forsan ex recentioribus Mihi prae reliquis placuit Anetaer descriptio, quam lib. Icap. X. de pleuritico morbo consignavit: comitatur, ait, illum dolor acutus, ad jugula ascendens, ignis acer. Quibusdam vero & in terga & in scapulas dolor protenditur. Sequitur etiam difficilis spiritus, vigilia, ciborum fastidium, matarum rubor, tus. sis arida, sputa aegre exeuntia, pituitosa, aut abunde cruenta, aut subflava. Pejus est si cruentum sputum non adsit, si deliIA . rant, a C1I rant, vel comate occupantur. Scribit porre, aegros intra septimum, vel decimum quartum diem convalescere, aut perire, pro symptomatum vehementia. Vel si ad vigesimum diem malum extendatur, fieri empyicos.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
