Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 429
Unproofread scanNot analysed yet
Addit etiam, quod hiems maxime ferax sit, secundo autumnus, ver minus, nisi interdum perfrigidum sit, aestas vero minime. Item quod inter aetates senes maxime huic malo obnoxii sint, pueri minime, vel minus eo periclitentur, quia puerilia corpora rara sint, humida &fluxa, multaque in iis difflatio &exbalatio. §. VII. Quum autem gravia omnia quae febrem pnevmonicam comitantur pathemata, unice fundamentum suum habeant in inflammatione pulmonalis substantiae; in procinctu est judicare: quod omnia, quae libero sanguinis progressui per minima pulmonum vascula, vel canalium a copia crassae materiae obstructione, vel eorum valida spastica, a materia tenui, acri, constrictione, obicem ponunt, ad ingenerandam inflammatoriam hanc febrem sint aptissima, praesertim quando plures simul causae, quae dicuntur antecedentes, procatarcticae &remotae, in unum hunc effectum conspirant. Igitur ii, qui ex victu crasso, impuro, potu spirituoso, humidi &motus defectu sanguinem in venis alunt, &copiosum, &spissum, qui recte Sydenhamo κατʼ ἐξοχὴν dicitur pleuriticus, quam facile, conspirantibus aliis procatarcticis causis, morbum hunc nanciscuntur, tum maxime, quando corpus per intensiorem exercitationem, operosum laborem, balnea item calida, nec non spirituosorum potum, vehementius exaestuatur, &postea frigidae septentrionali aurae incautius committitur, aut, quod pejus adhuc, subito potus ingurgitatur perfrigeratus. Promta etiam eandem ob causam hujus passionis genesis in sanguineis &plethoricis, omissa tempestiva sanguinis missione. Idem evenit feminis, quibus menses, vel inordinate, vel justo parcius fluunt, vel etiam ob aetatis rationem plane emanent, Hhh 3 nec non viris quibus haemorrhoidum fluxus non rite obtingit, aut plane suppressus est. IIX. Deinceps non semel, sed saepius observavi, tormina, spasmos &colicos, nec non hypochondriacos in abdomine &intestinis dolores, cum alvi vehementiori constrictione, sequutam fuisse inflammationem pulmonum, maxime in plethorico-cacochymicis.