Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 43
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. VII. vit Prehendebatur verno tempore tertiana epidemica, quidam quadragenarius, laxioris habitus, qui militiae deditus tam propter effusum per crebriora vulnera sanguinem, quam abusum vinorum Italicorum, corpus infirmum atque causarium reddiderat. Advocabatur Medicus, febremque ardentem &malignam, propter intensum ardorem &sitim, fore judicans, porrigebat alexipharmacum, ex spiritu cornu cervi &tinctura bezoardica. Sed increscebat inde ardor cum siti &accedebat delirium plane, ut aeger nudum etiam corpus in paroxysmo frigido subjiceret aëri, gelidamque largiter ingurgitaret aquam. Concedebat tamen febris in tertianae intermittentis typum aestusque remittebat, debilitas autem insignis, magna ad sudorem proclivitas &mira paroxysmorum anomalia succedebat. Discedebat tandem penitus febris tertiana, sed sudor cum tussi affligebat perpetua "idie febrilis quaedam, licet sine horrore &adeo notabili calore, praesto erat commotio, ac praeterea infra cordis scrobiculum, in media cartilagine ensiformi, tumor quidam praedurus eminebat. Conflictabatur cum hisce pathematibus per binos fere menses aeger, ac interea a multis Medicis exquirebat consilia, quorum quisque de affectu &medicatione peculiarem promebat sententiam, uno febrem esse hecticam, altero tertianam duplicem, tertio hydropem, quarto glandularum omenti tumorem, affirmante. Errabant autem omnes. Increscebat enim.