# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 430

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/430
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/430

Nam horum ea est natura atque facultas, ut comprimendo vascula, praesertim venosa, liberum sanguinis iter impediant ejusdemque motum inaequalem & majorem praeter naturam appulsum ad alias, inprimis superiores partes, efficiant. Quo postea nimio appulsu sit, ut sanguis non modo urgeatur ad tubulos, qui ob minorem diametrum sanguinem ordinario nec vehunt, nec capiunt, sed & in hisce vasorum angustiis impactus haerens, aequabilem & inoffensum progressum intercipiat & omnes functiones quae fiunt secundum naturam perturbet. Et quia corpora haemorrhagiis admodum obnoxia, plerumque sanguineae sunt complexionis & spasticis in imo ventre stricturis patent; hinc fit, ut juvenes qui largas narium haemorrhagias, sputum cruentum & haemorthoides praematuras experiuntur, perquam facile, accedentibus occasionalibus causis, in pleuriticas & peripnevmonicas febres incidant. Porro frequenti observatione constat & illud, quod a scabie retropulsa, a praepostere cohibito simplici, vel dysenterico alvi fluxu, a consolidatis antiquis ulceribus, a critico consueto pedum, vel totius corporis sudore suppresso, vel purpura chronica ob frigus externum retrocedente, pectoris obortae fuerint inflammationes. Illa enim materia acris causticae indolis, recrementitia, nervosis pulmonum & thoracis & tunicis impacta, ob spasticas quas suscitat stricturas sanguinis progressui obicem ponit eundemque in aequalitate turbat. Neque etiam rarum est, post variolas & morbillos, praesertim male tractatos, gigni in thorace inflammationem, quum hi morbi nunquam non pulmonibus infesti esse. ac in iisdem labem & imbecillitatem relinquere soleant. Praeterea quandoque ab extraordinaria & insueta acris Epidemica est. temporumque constitutione, pleuritides, tam verae quam spuriae, populares sunt & epidemicae.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
