Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 431
Unproofread scanNot analysed yet
Evenit hoc si hiems diuturna nimis rigida regnavit, item quando longam austrinam aeris temperiem &levem atmosphaeram, repente frigida &borealis, valde elastica aura, excipit. Quod postremum quum inprimis vere &autumno contingere soleat, hinc tum febres tam catarrhales, &malignae &benignae, quam pleuriticae, circumire solent. Post asperam etiam hiemem notavimus grassantes pleuritides crudas, in quibus vix nono &decimo die sputum apparet. Hippocrates morb. lib. II. vocat siccas &in ipsis aegri primis diebus admodum anguntur, viresque dolore &inani tussi admodum concidunt, ut procedente sputo, exnectorationi vix sufficiant &aegri difficulter convalescant. Endemiae etiam dantur peripnevmoniae. Notum quippe est Et endeia. frequentem admodum esse perionevmoniae morbum &plures interficere, in Westphalia, Pomerania, Suecia, Dania &Russia. Id quod vero tam propter solennem his in regionibus victum durum &crassum, quam propter aerem frigidiorem &asperiorem, septentrionalibus locis proprium, accidere arbitror. Ego quidem vix in ulla febre tam accurate observavi Crises servat. crises, quam in pnevmonica, pleuriti ca scilicet &peripnevmoniea Nam in juvenibus &qui paulo vegetioris naturae, circa quartum plerumque diem iputum prodit cruentum &septimo die morbus sponte sua per sudorem largum solvitur. In phlegmaticis &segnioribus, nec non ubi vitium pulmonibus insidet altius, undecimo, vel etiam decimo quarto die, morbi fit solutio, partim screatu, partim sudore, pulsu facto molliori, accedente somno placido &virium incremento. Digi 432 Scxr. II. Car. VI. De sebribus pnevmonicis. In imperfecta autem crisi criticis diebus etiam apparet sudor, sed non sufficiens, ideoque nec aegrum levat, nec morbum solvit. Et ubi symptomata durant ad vigesimum primum diem, metus est abscessus in pectore periculosi.