# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 432

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/432
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/432

Bonum igitur indicium, quando expectoratio ex imo pulmonum succedit bene evehens materiam viscidam, quarto die cruentam, dein flaved ne tinctam, interdum etiam purulentam. Et quo expeditior screatus, eo major sanitatis spes, quo impeditior, eo minor. Laborandum modo, quando morbus expectoratione materiae copiosae virulentae terminatur, ne in fine phthisis, vel hectica accedat. Nunquam autem tuta crebra alvi fluxio, suspecta etiam urina sine sedimento & minus quoque fausti ominis sudor largus, extra dies criticos. Quando tamen undecimo, vel duodecimo die alvi dejectio non nimis copiosa accidit, non adeo pertimescenda, sed purulenta materia quandoque simul ejicitur. Quando etiam circa diem quartum naturae beneficio narium prodit stillicidium, id non sine notabili contingit cuphoria. XI. Nulla ex inflammationibus tam facile recidivat ac febris paevmonica, praesertim quae paullo profundior fuit cumquodam abscessu. Mihi nota sunt exempla, ubi quidam vix convalescentes, inordinata diaeta, potu inprimis copioso vini meracioris, in eundem morbum, elapso vix mense relapsi, lethali plerumque eventu. Quin novi inflammationem hanc, bis, ter, quater & pluries anno, eodem in loco, ubi primum constiterat, recruduisse. Vt adeo, qui semel hoc affectu tentati, ejusdem repetitum insultum exacta vitae victusque ratione, semper opus habeant arcere cum cura. XII. Qui autem inflammatione pulmonum moriuntur, suffocatione pereunt, quia materiam in vesiculis aereis & ductibus bronchialibus haerentem tussi amplius ejicere nequeunt. sectione pulmones inveniuntur inflati, duri, instar hepatis, & Digit ob vasa sanguine crasso tenaci farcta, aquae injecti fundum petunt. Vidi etiam pulmones abscessibus parvis & tuberculis duris obsessos, cum inflammata & sphacelata pleura, pulmonum substantiae adhaerente. Neque minus nota mihi sunt exempla, ubi polyposae concretiones, in vena pulmonali, item arteria magna repertae, obicem posuerunt liberiori sanguinis per pulmones cursui, & inflammationem, ob sanguinem copiosius, quam debebat eo delatum, induxerunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
