# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 433

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/433
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/433

CVRATIO. Quia igitur sanguis subsistens & aequalem circulum intercipi Indicationes ens unica proxima hujus morbi causa, palmarium utique in curatoriae. sanando momentum, ut is expediatur iterum atque discutiatur. Ad quod perficiendum, hae subordinatae faciunt indicationes: 1) quando ulterior sanguinis stasis atque stagnatio impeditur; 2) quando lentor in sanguine pleuriticorum obvius diluitur & colliquatur; 3) quando pars affecta, per spasmum, dolorem & copiosum affluxum rigida mollitur & laxatur, quo impactus cruor ab appulso sanguine arterioso eluatur ac in motum rursus cieatur; 4) quando excretio materiae viscidae, sanguinolentae ac purulentae, in bronchiis pulmonum haerentis, per screatum facilitatur simulque abscessus & empyematis generatio praescinditur. II. Ad praecavendum inflammationis incrementum, nihil u- Sanguis miscotendus. tilius est sanguinis missione, quae quo citius administratur, Secetur vero vena in brachio, & quiplus auxilii praestat. dem illius lateris quod affectum. Mittatur etiam liberalius, si plethora eminens & cum impetu exsilit sanguis. Quin ubi serum admodum tenax & glutinosum emisso sanguini innatat, & respiratio post sectionem adhuc valde difficilis urget, confidenter iterato subtractio administranda, praesertim si paullo profundioris staseos inflammatoriae suspicio. lii §. III. (Hossm. Syst. T. IV.) iti III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
