# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 434

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/434
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/434

Ex internis quam maxime proficua, quae sanguinem, serum ac humores tenues reddunt ac fluxiles, crassos vero ac spissos colliquant blandamque simul movent diaphoresin. Quod ut obtineatur, conducunt haec: Infusum theiforme, ex herbae veronicae, chaerefolii, salviae ana manipulis duobus, radicis liquiritiae uncia, sen inis foeniculi drachmis tribus, de quo frequentius patellae quatuor vel quinque sorbillandae. Dein mixtura discutiens & diaphoretica, hunc in modum: recipe aquae cardui benedicti, scabiosae, florum sambuci, acaciae ana uncias duas, theriacalis unciam semis, aceti destillati unciam, lapidum cancrorum drachmam, antimonii diaphoretici scrupulos duos, sirupi papaveris rhoedas, vel firupi croci, ex sacchari dissoluti uncia & extracti croci granis octo parandi, drachmas duas. De qua duo vel tria cochlearia, bihorio quovis, alternatim danda cum pulvere hoc: recipe antimonii diaphoretici, sive cerussae antimonii, lapidum cancrorum, mandibularum lucii piscis, dentis hippopotami, solutionis oculorum cancri ana drachmam, nitri puri drachmas duas, cinnabaris scrupulum. M. f. pulvis ad drachmae dimidiae pondus pro dosi exhibendus. Quando etiam natura paullo segnior & pleuritis epidemia mali moris, pulveri huic adjicienda camphora, quae potenter resistit inflammationibus & ne latius serpant impedit. Tenendum tamen, dimidium granum pro dosi sufficere & desuper bibendam esse emulsionem ex seminibus quatuor frigidis majoribus, cardui Mariae & nucleis pinearum, cum decocto hordei & cornu cervi paratam. IV. Dolores acutos mulcet & rigidas fibras optime remittit, vesica calida dolenti parti tantum non perpetuo admota, plena decocto emollientium specierum, uti florum sambuci, meliloti, verbasci, chamomillae, malvae, liliorum alborum, seminum quatuor carminativorum, croei, ex lacte Recte enim jam Aretaeus lib. l. in coratione pleuritidis praecipit, ut lateri dolenti applicetur vesica calente oleo repleta, modo fotus Et certe hoc topico levis sit, ne pondere dolorem efficiat. mirifice levantur dolores, respiratio facilitatur simulque materia ad expectorationem praeparatur. Ipsam tandem expectorationem egregie promovet linctus: ex olei amygdalarum dulcium uncia dimidia, spermatis ceti drachmis duabus, croci granis decem, sirupi violarum, sacchari canthi ana uncia una cum dimidia. De quo crebrius quicquam deglutiendum, vel cum decocto avenae excorticatae, aut sero lactis dulci assumendum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
