Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 438
Unproofread scanNot analysed yet
ENARRATIONES MORBORVM. OBSERVATIO. I. PeripneomoIuvenis accedens ad annum vigesimum sextum, sanguinia omissa neo cholericus, habitus corporis strictioris, ante duos annos V. S. lethasingulis fere mensibus sibi applicari curavit cucurbitulas cum lis. scarificatione, postea simul &semel per annum id intermisit. Aliquamdiu nullo notabili incommodo circa pectus fuit affectus, sed Februario mense, hieme tepida, corripitur primum horrore &rigore, corporisque lassitudine, quibus mox accessit dolor in pectore, spirandi angustia, cum prostratione appetitus, virium, calore praeternaturali, pulsu celeri, duro &inaequali somnoque inquieto. Adhibita remedia varia interna pnevmonica, omissa tamen venaesectione, incassum. Adaucta enim in pectore angustia cum metu suffocationis, expectoratio fuit difficillima, febris facta intensior, facies rubieunda, oculi feroces &assidua vigila circa diem septimum delirii praebuerunt indicium, quod etiam eodem adhuc die accidit, cum ipsa morte. Aperto post mortem thoracis cavo, in conspectum venerunt pulmones mirum inflati, distenti &tactu duri. Replerunt hi omnem fere cavitatem &firmissime praeterea erant adnati diaphragmati, costis &dorsi vertebris, in utroque latere, ut difficillime cultri acie potuerint separari.