Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 440
Unproofread scanNot analysed yet
Verum si sanguinis copia accrescit nimium, tumultuarius violentus in ipso motus exsurgit, praesertim si ab externis constrictis impetuose ad interna urgetur, congestus circa cor &pulmones cruor, maximeque in tubis quibus inhaeret polyposa massa, stagnans &accumulatus, inflammatorios tumores, praesertim in viscere sanguineo, facillime excitare potest. Tum vero quam maxime necessaria sanguinis missio tempestiva, quo sanguini iterum paretur circuitus, quae nostro in aegro pessimo consilio omissa.