Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 441
Unproofread scanNot analysed yet
Quos autem febris longius ad decimum usque quartum diem detinuit, his accidit purpura rubra, quae vesiculis aquosis albis quasi erat obsita in omni corporis ambitu. Nihil tamen aliud usurpatum, quam pulvis bezoardicus cum nitro, liquor noster anodynus mineralis &decoctum hordei, nec non avenae excorticatae, tepide largiter potum. His convaluere omnes, mortuus nullus, excepto unico, qui pleuritide cum petechiali febre fuerat affectus. Epicrisis. Facile in pleuritidem spuriam incidit, qui vestibus non satis munitus, in aere frigido &humido, autumno, vel hieme, diu versatur. Nam ego nullum morbum &inflammaroriam febrem, tam promte ab aeris intemperie, inaequalitate &mutatione generari, observavi, quam quae in thorace consistit. Notavi quoque, aestate valde sicca &calida, si admodum frigidus &septentrionalis ventus subito excipit, non sed &rhevmatitantum destillationes catarrhosas smos &pleuritides cum sputo cruento vehementesque lateris dolores fuisse frequentes. Nam aer quam maxime &proxime „propter continuam inspirationem, afficit pulmonum viscus intus, &exterius quoque thoraci &costis, quae tenuioribus musculis, membranis nerveis &vasculis septae sunt allabitur, eaque propter quam facile spasticas crispaturas inferre &liberum humorum circuitum sistere potest. Recte autem Medicus spuria hac pleuritide laborantibus omnibus secari jussit venam, ob crassum &copiosum qui hieme gignitur sanguinem, quum alias non semper in spuria, si corpus magis serosum, sanguinis missio sit necessaria. Neque etiam in pleuritide notha externe ita accommoda sunt unguenta &linimenta oleosa, vel etiam humida, eo quod perspirationem, qua stagnans humor discutiendus &difflandus, KkK (Hossm. Syst. T. IV.) itized b dus, impediunt. Praestat tantum partem affectam in temperato &aequabili calore, sub levi calefacto lectulo, servare, inprimis quum nec omnis cutis, eodem modo ac in arthritide &erysipelate, ferre possit topica. Demum quoque notandum, purpuram rubram vesicularem non esse confundendam cum alba miliari. Illa enim longe benignioris est naturae &a sero non tam putrescente &vappido, sed potius acri scorbutico ortum ducit, &ob id, si modeste &perite a Medico excipitur, non tanti est periculi.