# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 444

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/444

Demum nulla inflammatio tam facile & crebro redit, quam pleuritica & peripnevmonica, nec non ipsa pleuritis spuria, certis praesertim temporibus. Haec enim rhevmatismi genus, quod ad aeris vitia facile incidit. Et ubi semel vel iterum pars quaedam per ipsum morbum debilitata & pristino robore privata, structura quoque viarum & canaliculorum vitiata, accedentibus aliis causis, aequabilem & naturalem sanguinis motum turbantibus, perquam facile praeternaturales humorum stagnationes in minimis vasculis accidere possunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
