# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 445-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/445-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/445-2

OBSERVATIO V. Vir sanguineus, facie floridus, corpore obesus & spongiosus, post aliquot dierum epulas, vino & cibis saginatus noctu & interdiu, Martio mense, Berolino Mindam Westphalorum iter facit. Peracto hoc, post aliquot dies nanciscitur pleuropnevmoniam, febre stipatam intensa. Ego vocatus venaesectione repetita & pulveribus antipleuriticis, nitrosis & einnabarinis, nec non potu infusi theiformis, a periculosis liberavi ipsum symptomatibus. Remansit autem tussis quaedam cum lenta febre, virium languore corporisque marcore, respiratione tamen non adeo difficili. Hinc usurpata auxilia varia diaetetica & pharmacevtica, sed nihil per octo heKkk 2 bdomadomades iisdem profectum, & tussis potius cum dolore pectoris gravativo increvit, parum autem rejecit & vesperi lenta quaedam gliscere visa febricula. Tandem ex improviso simul & semel, intra tres, vel quatuor horas, ultra mensuram materiae purulentae cum impetu quasi ex ore rejecta, respiratio illico facta liberior & febrilis calor remisit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
