# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 450

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/450
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/450

Iam quicunque haec pathemata curatius expendet, facile perspiciet, illum, ab Hippocrate delineatum morbum non tam in ipso hepate consistere, sed potius ad magnam & paullo profundiorem erysipelaceam inflammationem partium externarum, thoracem & hepar investientium, esse referendum, eo quod non modo ultimas costas prehendit, sed & ad humerum, mammam & claviculam sese extendit ac dolor tactu augetur. Cum rigore quoque, febre & vomitu invadit, quae symptomata inflammationi partium nervosarum solennia. Dolor porro externis mollientibus & fibras laxantibus remittit. Ac respiratio ad suffocationem usque difficilis, a spasmo pleurae & peritonaei, quae membranae diaphragma superne & inferne investiunt, idque in consensum trahunt, haud immerito derivanda. Qui autem a Ceiso describitur morbus, non etiam in ipso hepatis viscere, sed in externis ipsi adhaerentibus membranoso-nervosis partibus confistere videtur, quae dolore & spasmo affectae, nervos diaphragmatis, intercostales & qui ad ventriculum excurrunt, per consensum simili affieiunt. Hinc recte monet Trallionus lib. IIX. cap. 1. considerori opertet, num inflammatio ipsi jecori proprie acciderit, an tunicis ipsius & musculis extrinsecus ambientibus. Quin Avenzeor lib. I. theiz. tr. XIII. cap. IV. disertis verbis scribit: aliquando in panniculo hepatis fit extensio, unde sequitur dolor fortissimus, quasi intolerabilis, & apparet patienti, quod hepar sit, quod doleat. §. III. In corruptionem quidem sphacelosam, ingrato foetore & nigrore cognoscendam, nec non in purulentam & apostematicam interdum abire hepar, testatum faciunt observata in dissesitized E Secr. II. CAr. VII. De bepatitide. dissectione cadaverum, notata passim a Foresto lib. XIX. de hep. affect? obf. X. Coitero in obs. anatomico chirurg. M.N. C.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
