# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 452

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/452

Perquam autem notatu digna est observatio practica, Pleuritidi quod interdum casus in praxi occurrant, ubi partes membrasaepe compli catur. naceae, supra & infra costas spurias, gravi dolore tensivo, cum febre, tussi sicca & angustia spirandi afficiuntur, ob irritatam graviter ab acri rhevmatico confluxu, non tantum pleuram supra diaphragma verum etiam peritonaei membranam infra hoc, ut adeo morbus partim pro spuria pleuritide, partim hepatitide haberi possit. Multum enim affinitatis bini hi morbi alunt, dum in utroque dolor saepe ad jugulum & humerum sese extendit, difficultas quoque spirandi adest & tussis sicca, propter consensum non modo diaphragmatis, cui hepar firmiter annexum est cum pleura & peritonaeo, sed & a qua tamen nervorum intercostalium, eo excurrentium. Sunt tamen nodiffert. tae nonnullae, quibus ambo hi affectus possunt distingui. In pleuritide quippe notha intra veras costas dolor pungitivis & tensivus, cum tussi sicca, febre & doloris sub inspiratione exacerbatione percipitur; in hepatitide autem dolor magis sentitur circa spurias costas, qui sese explicat ad cordis usque scrobiculum, cum febre, praecordiorum anxietate & quandoque vomitu atque singultu. In hepatitide quoque, secus quam in pleuritide, decubitus in sinistro latere semper est difficilis, quia, ut recte notat Caelius Aureliunus lib. III. c. IV. pondere suspensi hepatis adducuntur dextrae partes, membranosae scilicet, & propterea fiunt punctiones, ob tractam & tensam membranam cui jecur annexum est & quae cum diaphragmate colligatur. Srer. II. CAr. VII. De hepatitidi. Neque minus hepatitis merito distinguenda a dolore ar- Differentiae denti & fixo circa scrobiculum cordia versus latus dextrum, ob aliis dexcum singultu & vomitu saepe complicato, qui fit a calculotri letois in duclu cystico, aut cholodocho haerente, & propterea ali-fectionibus. am causam obtinet & aliam sedem, prognosin etiam aliam requirit & medicationem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
