Latin
MEDENDI METHODVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 457
Unproofread scanNot analysed yet
dare mixturas diapno cas &resolventes, quae aquam cardui benedinti, florum tilae, acaciae, chamomillae vulgaris, diascordium Fracastorii, nitrum &liquorem anodynum mineralem habuerunt. Quod si autem infarctus &obstructio hepatis, ac oriunda inde icteritia, complicantur; ego quidem singularis virtutis deprehendi epithema ex herba cardui benedicti, scordii, absynthii, floribus sambuci, chamomillae Romanae &vulgaris, semine levistici ac cymini, in vino coctis, &crebro admotum. Idem hoc epithema egregium quoque in declinatione morbi ad intercipiendum abscessum cum suppuratione Sed ubi in inflammatione, a causa potissimum violenta &externa, suppurationis, vel etiam abscessus indicium praebet materia purulenta, per urinam, aut alvum secedens cum febre lenta; ea utique adhibere convenit, quae ad extinguendum aestum febrilem &suppurationem debite tractandam proficua, de quibus tamen infra pluribus agemus.