# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 457

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, MEDENDI METHODVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/457
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/457

dare mixturas diapno cas & resolventes, quae aquam cardui benedinti, florum tilae, acaciae, chamomillae vulgaris, diascordium Fracastorii, nitrum & liquorem anodynum mineralem habuerunt. Quod si autem infarctus & obstructio hepatis, ac oriunda inde icteritia, complicantur; ego quidem singularis virtutis deprehendi epithema ex herba cardui benedicti, scordii, absynthii, floribus sambuci, chamomillae Romanae & vulgaris, semine levistici ac cymini, in vino coctis, & crebro admotum. Idem hoc epithema egregium quoque in declinatione morbi ad intercipiendum abscessum cum suppuratione Sed ubi in inflammatione, a causa potissimum violenta & externa, suppurationis, vel etiam abscessus indicium praebet materia purulenta, per urinam, aut alvum secedens cum febre lenta; ea utique adhibere convenit, quae ad extinguendum aestum febrilem & suppurationem debite tractandam proficua, de quibus tamen infra pluribus agemus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
