Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 458
Unproofread scanNot analysed yet
Interim secta vena; sed nil fere effluxit, data analeptica interna &externa, sed frustra, &el ipsis decem horis, e vivis discessit. Post mortem venter mirum in modum intumuit, ac in umbilicali regione die post disrupit, effluente sanie putrida &tam foeda, ut tota domus cadaverosa mephiti inficeretur. Epicrisis. Quemadmodum pleuritis vera &levior etiam peripnevmonia, si ultra vigesimum diem persistit, facile in empyema, sive abscessum admodum periculosum abit; sic &hepatitis, sive inflammatio musculosarum &membranacearum partium circa hepar, si non discutitur abscessum formare solet, qui ipsam hepatis substantiam labe inficit atque corrumpit. Testatum id facit casus, quem ego Mindae Westphalorum observavi &jam enumeravi. Quia autem hanc observationem egregie illustrat, similis a Foresto notata lib. XIX. de hepat. affect. non abs re erit, si eandem heic inseram. Vir, habet, annos triginta sex natus, dolore hypochondrii dextri per integrum fere annum confectus, cui lenta accessit febris, tabe, confectus &plane consumtus est, tota facies citrina &universum corpus flavum evasit &dolor atrox eum torquebat in dextro hypochondrio, quod durum &valde subtumidum, musculis abdominis plane extenuatis erat, urina tenuis &ignea oris siccitas, alvus modo adstricta, modo liquida, cibi fastidium, sitis inexhausta. Incisione facta materia purulenta foetida emanavit, cum tanto foetore; ut totam domum impleret ita ut vix quisquam apud aegrum in cubiculo persistere posset. Aeger autem paullo post animam efflavit. Cadavere aperto, in tota ventris cavitate reperta est ingens copia puris, peritonaeum quoque disruptum &putridum conspiciebatur, hepar durum, ingentis magnitudinis, albicans circa stomachum, sed in gibba sui parte prope costas spurias nigrum, exustum &gangraena infectum. In hepate vero nullum conspiciebatur pus. PraeSECr. II. Cap. VII. De hepatitide. Praecipua autem corruptio hepatis erat in parte aextra, versus costas spurias &circa musculos intercostales, qui etiam cum costis spuriis nigredinem contraxerant, instar carbonis &facillime frangi poterant.