Latin
OBSERVATIO. IIX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 46
Unproofread scanNot analysed yet
Demum vero, ne ex ciborum ingluvie recidiva gigneretur, crebriorem pilularum balsamicarum &salis digestivi ex arcano duplicato, sale digestivo &sale tartari usum, cum abstinentia, serio iniunxi, &sic aeger, vitata simul omni refrigeratione corporis, animique commotione, quae facile recidivam creare possunt, maxime si negligitur primarum viarum evacuatio, quae demum septimo a febre die molienda, ad perfectam rediit sanitatem. Epicrisis. I. Hoc in aegro omnia primum in motu spastico excessivo fuerunt constituta, acris etiam subtilis materia potius in vitio fuit, quam crassioris &rudioris humoris moles, testantibus id origine febris ab ira, symptomatibus, ut tussi ferina, &icteritia, ex spasmo ductuum biliariorum. Perperam igitur a Medico datum emeticum &electuarium calefaciens, quibus motus spastici cum intestino aucti &pathemata exacerbata. Ex usu potius fuissent motus complacantia &acrimoniam diluentia ac temperantia, cum iis quae per cutis poros subtiles sordes eliminant. Quod demum cum successu decocto diluente &humectante, pulveribus absorbentibus nitrosis &temperante diaphoretico electuario, a nobis confectum. II. Magna omnino est cognatio inter subitaneam ex spasmo icteritiam, tussim ferinam convulsivam &inter motum febrilem intermittentem, qui nostra sententia in spastica quadam universali vasorum &nervosarum partium systematis strictura consistit. Hinc etiam factum, ut iisdem remediis, terna haec mala &symptomata omnia simul &semel funditus fuerint sublata.