# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 46

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. IIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/46

Demum vero, ne ex ciborum ingluvie recidiva gigneretur, crebriorem pilularum balsamicarum & salis digestivi ex arcano duplicato, sale digestivo & sale tartari usum, cum abstinentia, serio iniunxi, & sic aeger, vitata simul omni refrigeratione corporis, animique commotione, quae facile recidivam creare possunt, maxime si negligitur primarum viarum evacuatio, quae demum septimo a febre die molienda, ad perfectam rediit sanitatem. Epicrisis. I. Hoc in aegro omnia primum in motu spastico excessivo fuerunt constituta, acris etiam subtilis materia potius in vitio fuit, quam crassioris & rudioris humoris moles, testantibus id origine febris ab ira, symptomatibus, ut tussi ferina, & icteritia, ex spasmo ductuum biliariorum. Perperam igitur a Medico datum emeticum & electuarium calefaciens, quibus motus spastici cum intestino aucti & pathemata exacerbata. Ex usu potius fuissent motus complacantia & acrimoniam diluentia ac temperantia, cum iis quae per cutis poros subtiles sordes eliminant. Quod demum cum successu decocto diluente & humectante, pulveribus absorbentibus nitrosis & temperante diaphoretico electuario, a nobis confectum. II. Magna omnino est cognatio inter subitaneam ex spasmo icteritiam, tussim ferinam convulsivam & inter motum febrilem intermittentem, qui nostra sententia in spastica quadam universali vasorum & nervosarum partium systematis strictura consistit. Hinc etiam factum, ut iisdem remediis, terna haec mala & symptomata omnia simul & semel funditus fuerint sublata.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
