# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 463

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/463
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/463

minis post quinquagesimum annum, & a sola refrigeratione dorsi, praesertim lumborum inducitur. Ibi enim renes anterius minus integumentis & tantum muscululis transversis sunt obtecti, propterea ex facili frigus penetrat & subjacent bus hisce partibus spasticam infert stricturam. Igitur febris haec magis est a spasmo, quam inflammatione, & ideo facile etiam converso ab interioribus ad exteriora sanguinis motu & perspiratione revocata, iterum dissipatur. Quod vero renes spasticis stricturis pateant, ex eo facile concludendum, quod plexus nervorum ex pari octavo & intercostali, renalis dictus, ipsam renum substantiam ingreditur & non modo vasis sanguiferis, sed & ductibus urinariis, tonum, sensum & motum largitur. Et quia idem hic plexus per ganglion connectitur cum plexu mesenterico & intestinorum, cum stomachi quoque nervis; hinc est, quod renibus, magis adhuc ureteribus, dolore & spasmo affectis, stricturae cardialgicae etiam in ventriculo & intestinis oboriantur, flatus in stomachum cum ructuum elisione urgeantur & alvus stringatur, quin ob inflatum ventriculum diaphragma prematur & spirandi angustia cum anxia praecordiorum constrictione inducatur. Ne dicam tenues, limpidas & aquosas urinas, quae sub spasmis minguntur, luculenter testari, quod tubuli illi, qui in renibus liquorem urinosum sequestrant & ad plevim ducunt, spasmo, seu motu contractili afficiantur. Aliud febris nephriticae genus, vehemens & ardentem Calculosa tantum non mentiens, oritur a calculo. Hic quidem, quam gravis. diu in rene quiescit, nihil incommodi affert; ubi vero loco movetur & transitum per pelvim ac ureteres molitur, spasmos & dolores gravissimos febrem & supra memorata inducit symptomata, quae etiam non prius quiescunt, quam in vesicam fuerit delatus. Iungitur autem calculosa haec nephritis saepius non modo cum dysuria, sed & nonnunquam periculosa urinae suppressione. Neque etiam praetereundum, non facile calculosam nephritidem gigni, nisi praecesserit nephritis simplex infla mmatoria, vel etiam purulenta, in vasculosa & canaliculosa renum substantia, post quam urina extravasata & stagnans, vel puri commixta, sensim dimittit terreas moleculas, e quarum coalitu tandem succrescunt calculi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
