# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 468

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/468
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/468

In illo etiam renum cum exulexulceratione vitio, quod plerumque in iis, qui diutius calculo laborarunt praesto est, ab omnibus acribus, calidis, spirituosis, diureticis & lithontripticis est cavendum, quia novam facile inflammationem, vel etiam mictum cruentum, excitare possunt. Praestantissimi vero tum usus mell Prussicum album, praesertim cum pulvere nucistae remixtum & loco sacchari in decocto veronicae sumtum, vel etiam sirupus dialthaea Fernelii, qui certe, ceu specificum, in renum labe merito commendari dignus. Praeterea malvaticum juniperinum, quod ex vino Malvatico & rob juniperi paratur, in antiquis renum ulceribus, a senibus praesertim, ad aliquot cochlearia, post cibum, sumitur cum fructuIn nephritide tam inflammatoria, quam calculosa, primum & princeps auxilium in clysteribus demulcentibus ano infusis, qui fine stimulo salino & purgante parandi, ex lacte, fero lactis, vel pura aqua dulci cum floribus sambuci & chamomillae decocta, adjectis binis vel una tantum uncia sirupi de althaea Fernelis & drachma una nitri. Diutius enim enemata debent retineri, quo spasmos laxent & flatibus sic exitum parent. VII. Quum magna sit consensio & communicatio inter renes, colon intestinum ipsumque ventriculum; adeo ut unius vitium facile transeat & communicetur cum altero, atque etiam inflatio coli, circumflexae potissimum ipsius partis circa sinistrum renem, comprimendo hunc, non modo ad ipsius morbos disponat, sed & eos proritet atque exacerbet, hinc tam ad praeservandum, quam mitigandum quod in renibus consistit vitium, operam dare oportet Medicum, ut omnia ex iis, quae flatus cient, & alvum stringente facultate pollent, evitentur, contra quae eam lubricam servant, uti oleum amygdalarum dulcium, flatibus etiam discutiendis dicata sunt, usurpenpentur, e quibus instar omnium est semen cymini cum saccharo obductum & frequentius deglutitum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
