Latin
OBSERVATIO IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 47
Unproofread scanNot analysed yet
Miles lecto inclusus Iudat inde fortiter, paroxysmus fugatur, &repetito aliquoties hoc remedio, cura feliciter absolvitur. Accidit vero haud ita multo post, ut juvenis cholericus, in iram pronus &liberaliter vini potui indulgens, tertianae implicaretur. In consilium vocatur idem Chirurgus &idem remedium exhibet, sed tam sinistro effectu, ut continua inde fere fieret febris, aestus augeretur, aeger deliraret &de exquisito ardoris, quasi carbonis igniti, sensu, in scrobiculo cordis, conquereretur. Parata igitur emulsio ex aqua florum sambuci, tiliae, papaveris rhoeados, seminibus quatuor frigidis &papaveris albi, quae tam sola, quam cum pulveribus absorbentibus &diaphoreticis, nitrosis, sumta, ac demum adjunctus usus electuarii jam descripti, quem excepit liberalis alvi fluxus, tam salubri eventu, ut febris discederet, symptomata quiescerent &aeger sanitatem reciperet. Epicrisis. Luculentum hoc exemplum, non omnia omnibus prodesse. Nam si tertiana in corpus robustum, minus agile ac sensibile incidit, idque ob saburram in ventriculo &transpirationem impeditam; emetica quidem, &postea calidiora ante paroxysmum, eximiae sunt utilitatis. Sed ubi corpus activum, &motus magis, quam qualitas &quantitas humorum, peccat, contraria plane medendi methodus &sedantia adhibenda medicamenta. Et in ejusmodi quidem cholericae indolis ad iram pronis subjectis, singularis plane est ex chinchina parad by paratorum effectus, eo quod summa cum cuphoria crebras &biliosas alvi dejectiones proritare solent.