# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 47

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/47

Miles lecto inclusus Iudat inde fortiter, paroxysmus fugatur, & repetito aliquoties hoc remedio, cura feliciter absolvitur. Accidit vero haud ita multo post, ut juvenis cholericus, in iram pronus & liberaliter vini potui indulgens, tertianae implicaretur. In consilium vocatur idem Chirurgus & idem remedium exhibet, sed tam sinistro effectu, ut continua inde fere fieret febris, aestus augeretur, aeger deliraret & de exquisito ardoris, quasi carbonis igniti, sensu, in scrobiculo cordis, conquereretur. Parata igitur emulsio ex aqua florum sambuci, tiliae, papaveris rhoeados, seminibus quatuor frigidis & papaveris albi, quae tam sola, quam cum pulveribus absorbentibus & diaphoreticis, nitrosis, sumta, ac demum adjunctus usus electuarii jam descripti, quem excepit liberalis alvi fluxus, tam salubri eventu, ut febris discederet, symptomata quiescerent & aeger sanitatem reciperet. Epicrisis. Luculentum hoc exemplum, non omnia omnibus prodesse. Nam si tertiana in corpus robustum, minus agile ac sensibile incidit, idque ob saburram in ventriculo & transpirationem impeditam; emetica quidem, & postea calidiora ante paroxysmum, eximiae sunt utilitatis. Sed ubi corpus activum, & motus magis, quam qualitas & quantitas humorum, peccat, contraria plane medendi methodus & sedantia adhibenda medicamenta. Et in ejusmodi quidem cholericae indolis ad iram pronis subjectis, singularis plane est ex chinchina parad by paratorum effectus, eo quod summa cum cuphoria crebras & biliosas alvi dejectiones proritare solent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
