Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 471
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO II. Vir sanguineus, forma venustus, venereus vero &vi-Nephritis ni potator, natus e familia nephritidi obnoxia, vigesimo o- calculosactavo aetatis suae anno febre admodum ardente, cum vehementi dolore in regione lumbari lateris sinistri affectus est, adfuerunt simul cruciatus diri in adomine, alvus adstricta, ructus crebri, mingendi difficultas &urina exiit pauca, album deponens sedimentum. Medicus consultus febrem ardentem &colicam convulsivam esse putavit, ideoque venam secare jussit &clysteres applicare. Ego vero in auxilium vocatus, quum aeger de dolore instar pali circa renem sinistrum infixi &spasmodico eruris sinistri contractione conquereretur; quaesivi, num olim laborarit calculo? respondit: non, sed ex familia eorum esse, qui calculi cruciatibus obnoxii. Dixi igitur, nephritidem esse calculosam, cum intestinorum doloribus, &exhibui emulsionem ex nucleis persicorum, cerasorum, cucurbitae, milii solis, papaveris albi, cum aqua graminis, perlarum matre, nitro &sirupo papaveris albi adjecto. Exterius loco dolenti admovere jussi vesicam oleo liliorum alborum &chamomillae cocto plenam &ternis singulis horis injicere clysma ex sero lactis, oleo amygdalarum dulcium, sirupo dialthaea Fernelii &nitro. His alvus soluta, ructus molestissimi intercepti &ventris tormina nonnihil sedata, sed calculus gravissimis doloribus descendit in uretheres, ad quos tantisper componendos &spasticam crispaturam in uretheribus remittendam dedi liquorem meum anodynum mineralem cum aliquot guttis laudani opiati liquidi, quibus in vesicam dimissus &inde etiam ad urethram delatus calculus, ob magnitudinem ibi obhaerescens ac instrumenti ope eximendus, sub qua operatione meatus urinarius laesus quodammodo, ut dein, ob cicatricem hunc angustantem, per omnem vitam mictio facta difficilior.