# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 476-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/476-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/476-2

OBSERVATIO V. Illustrissimus Comes, quadraginta circiter annos habens, optimae & sanguineae constitutionis, bis quotannis haemorrhoidum, parciori tamen fluxui obnoxius, in intensum dorsi & abdominis incidit dolorem, ut erectus stare non posset, sed corpus semper incurvare necessum haberet. Aderat simul creber ad mingendum stimulus, & urina secedebat parcior. Medicus huc usque ordinarius ansam hujus doloris esse voluit sanguinem per ani venas exitum molientem & in tunicis intestinalibus stagnantem, eaque propter venam in pede aliquoties secare jussit, pulverem antispasmodicum exhibuit & & ad proritandum haemorrhoidum stillicidium, crebriorem pilularum ad exemplar Beccherianum paratarum usum suasit. Sed inde nihil accessit levaminis, dolores non modo remanferunt, sed & periodice saepe cum extremorum frigore & subsequente totius corporis aestu, praesertim in regione lumbari, Adiit igitur Carolinas thermas, ibique me in recurrerunt. consilium accivit. Quumque ex sedimento urinae mucoso & quodammodo tartareo conjicerem, illustrissimum aegrum non esse liberum a calculo, ut temperatas tantum thermales aquas biberet consilium dedi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
