# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 476

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/476
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/476

Illa enim dorsi sub vectura aut equitatione succussatio, sanguinem omnino impetuosius agit ad renes; vnde novi, feminas curru vectas ad crebriorem urinae urgeri missionem. Novi etiam validiori hoc motu calculum in renibus quiescentem, esse loco trusum & in uretheres cum dolore translatum. In cura autem sic exclusae nephriticae febris, optimum & praesentissimum auxilium in sanguinis subtractione, cujus tamen quantitas merito Medici judicio relinquenda. Neque etiam ego melius novi in plethoricis renum passionibus obnoxiis praeservativum, quam venaesectionem tempestive & cum judicio institutam. Atque hinc petenda est ratio, quod notante dudum Hippocrate, ab inflammatoriis ejusmodi febribus, rephriticis, peripnevmonicis & phreneticis, liberi maneant, quibus haemorrhoides recte fluunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
