Latin
CAPVT. IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 479
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum gravia illa pathemata, quae inslammationi vesicae juncta, dolor ardens pressorius, ani constrictio, tenesmus, difficilis &continuo urgens mictus, borborygmi, ventris tormina, summa praecordiorum anxietas, aegra spiratio, inappetentia, mala digestio, vomitus, extremorum frigus, pulsus durus, inaequalis, contractus, celer, inquietudo, quandoque etiam convulsio, unice pendent a spasmo in vesica, qui, si vehementior, ob nervorum communionem, non modo rectum, sed &reliqua intestina, ventriculum &diaphragma, immo ipsas cerebri &spinalis medullae membranas, cum universo nervosarum partium systemate, in similes spasticos &constrictorios motus abripit. Quam intima enim stomacho cum vesica intercedat consensio, notavit jam Celsus lib. VII. cap. XXVII. ita habens: non ignoramus, orto vesicae ulcere, saepe affiei stomachum, cui cum vesica quoddam consortium est, ex quo fit, ut neque retineatur cibus, neque, si quis contentus est, concoquatur, neque corpus alatur. IV. Non tamen semper unius ejusdemque est vehementiae, Levior est vol sed quandoque levior quandoque gravior. Levior illa su-gravior. perficialis magis est, spuria quasi &rhevmaticae, vel erysipelaceae species, ac propterea brevi etiam &facilius ipsa febris per diaphoresin tollitur. Oritur etiam non tam a sanguine, sed potius à sero salso, acri, impuro inter vascula &fibrillulas nerveas haerente. Hinc familiaris quam maxime senibus, scorbuticis, arthriticis, rhevmaticis, hemicranicis, purpura scorbutica laborantibus atque cachecticis, tum maxime, quando refrigeratione inferiorum a rigido &boreali aeris statu, perspiratio intercipitur ac inoffensus sanguinis &humorum per minimos tubulos circuitus sistitur. Quae autem gravior, profundior est, a crasso &impuro sanguine in vesicae vasis uberius collecto provenit, plethorico-cacochymicos hinc frequentius infestat, atrociora habet symptomata &perquam facile in suppurationem, exulcerationem vel sphacelum funestum plane transit. Ex iis quae ad ingenerandam vesicae inflammationem Oritur a supconferunt, sunt maxime criticae sanguinis evacuationes, per prissis sanmenses, vel haemorrhoides, deficientes, vel plane suppressae. guinis evaMagna enim consensio vesicae &intestini recti, alterutra par-cuationibus. Digis 480 Secr. II. CAP. IX. De inflammatione vesicae. te male &spasmo vel inflammatione affecta, propter haemorrhoidalia tam interna, quam potissimum externa vasa, e quibus, notante Vesalio lib. III. cap. IX. de fabrica C. II. pag. 475.