# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 481

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/481
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/481

Etenim dolores ab ipsis vesicis ad occidendum sufficiunt, & alvi non egerunt hoc tempore, nisi durum quoddam & hoc coacte. Solvit autem urina micta purulenta, quae albam ac levem subsidentiam habet. Si vero neque ab urina quicquam remiserit dolor, neque vesica molliatur & febris continua fuerit, in primis circuitibus morbi, aegrum moriturum esse timor est. Quando autem inflammatio non tempestive discutitur, ilentiQui cito, ex sphacelo pereunt, ac uti us aut citius necat. testantur observationes anatomico-practicae, vesica sphacelo affecta, vel vasa ipsius sanguifera varicosa, & nigro cruore farta reperiuntur. Tardius autem mors excipit, quando exulceratio succedit, ex mictu purulento cognoscenda, quae tandem vel hectico calore necat, vel latius serpens intestinum rectum etiam exedit ac gangraenam inducit funestam. §. IIX. Interim non omnis urina turbida & sub mictu difficili & ardore excreta, inflammatae, aut exulceratae vesicae est indicium. Id enim haud raro obvium in senibus, scorbuticis & qui dyscrasia humorum laborant, & accidit sine periculo Quandoque etiam solus vesicae spasmus, ab urina acri, calculo asperiori, aut collectione seri impuri in vasis vesicalibus, inductus, insignem muci quastitatem ex villosa tunica exprimit ac urinae insinuat. Neque minus vesicae spasmus & dyfuria saepe comitatur febrem, quae plerumque est scorbutica & exanthematica, cum purpura, vel maculis scorbuticis instar petechiarum, nec periculo vacat. Quin aliquoties in purpura scorbutica affectis observavi, quod impedita materiae purpuraceae per improvidam refrigerationem excretione, vel hac retropulsa, eadem pathemata, spasmus nempe vesicae ac difficilis mictus, accefserint, nullam aliam ob causam, quam quod constrictis a frigore tubulis subcutaneis, motus sanguinis & humorum ab exterioribus ad interiora conversus, simulatque recrementitia & acris illa materia nervosae vesicae illapia. CVRA(Hofsm. Syst. T. IV.) PpP

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
